Hľadaný výraz: 1Mach 9,37-42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. 38 Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; 39 et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. 40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. 41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. 42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.

1

mail   print   facebook   twitter